Wisdom of Solomon 6
1Melior est sapientia quam vires,
et vir prudens quam fortis.
2Audite ergo, reges, et intelligite ;
discite, judices finium terræ.
3Præbete aures, vos qui continetis multitudines,
et placetis vobis in turbis nationum.
4Quoniam data est a Domino potestas vobis,
et virtus ab Altissimo :
qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.
5Quoniam cum essetis ministri regni illius,
non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ,
neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
6Horrende et cito apparebit vobis,
quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.
7Exiguo enim conceditur misericordia ;
potentes autem potenter tormenta patientur.
8Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,
nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,
quoniam pusillum et magnum ipse fecit,
et æqualiter cura est illi de omnibus.
9Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
10Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei :
ut discatis sapientiam, et non excidatis.
11Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ;
et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
12Concupiscite ergo sermones meos ;
diligite illos, et habebitis disciplinam.
13Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia :
et facile videtur ab his qui diligunt eam,
et invenitur ab his qui quærunt illam.
14Præoccupat qui se concupiscunt,
ut illis se prior ostendat.
15Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ;
assidentem enim illam foribus suis inveniet.
16Cogitare ergo de illa sensus est consummatus,
et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
17Quoniam dignos se ipsa circuit quærens,
et in viis ostendit se hilariter,
et in omni providentia occurrit illis.
18Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
19Cura ergo disciplinæ dilectio est,
et dilectio custodia legum illius est ;
custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;
20incorruptio autem facit esse proximum Deo.
21Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
22Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,
diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :
23diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.
24Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam,
et non abscondam a vobis sacramenta Dei :
sed ab initio nativitatis investigabo,
et ponam in lucem scientiam illius,
et non præteribo veritatem.
25Neque cum invidia tabescente iter habebo,
quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.
26Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,
et rex sapiens stabilimentum populi est.
27Ergo accipite disciplinam per sermones meos,
et proderit vobis.
Copyright information for
VulgCT